- ORATIO
- ORATIOin Communione Romana licentia exeundi est, apud Monachos, quae dari consuevit oratione seu benedictione Prioris. Beda in Vita S. Cuthberti c. 36. Dixerat haec, et datâ oratione ac benedictione, suam mansionem introierunt, Graecis eâdem notine Ε᾿υλογία. Liber Ε᾿πιτιμίων᾿ Ε῎ι τις ἐξέλθοι τοῦ Μοναςτηρίου μὴ λαβὼν τὴν Ε᾿υλογίαν, ἢ ἀπολυθεὶς ὑπὸ Α᾿ρχιμανδρίτου κατὰ ἐυχῆς, ἔςτω ἀκοινώνητος, Si quis exierit e Monasterio, non acceptâ benedictione, neque dimissus ab Archimandrita, cum oratione, esto a communione exclusus. In eadem Oratio Dominica, quam DOMINUS noster Discipulis suis praescripsit, ut in Missa post Canonem recitaretur, statuit Gregorius Pontif. Roman. teste Rupertô de Divin. Offic. l. 2. c. 21. Eadem Oratio paterna, in Ord. celebrandi Concilii: et Herilis, in Vita S. Sifredi Episcopi Carpentoractensis, appellatur. Oratio item quottidiana a Patribus, ut habetur in Concilio toletano IV. c. 10. ex Cypriano, Hilario, Augustino, quod quottidie recitari debeat a Christianis, qui per eam panem quottidianum sibi dari postulant. Similiter in Ecclesia Romana: Oratio super populum, vocatur ultima benedictio, quae fit in officio Missae, vit docet Hugo a S. Victore Speculi Eccles. l. 3. c. 3. At Oratio plebis, quae post Euangelia legitur, in Concil. Lugdunensi I. c. 6. Hinc Orationale, liber in quo continentur Orationes, in Ecclesia recitari solitae, quae a voce Oremus habent initium, vide infra in voce Orationes et plura hanc in rem apud Car. du Fresne loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.